Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.26 NT Num.27 (English) >>NT Num.28

Num.27

accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt

pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri

rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini

qui dixit ad eum

iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant

ad filios autem Israhel loqueris haec

homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas

si filiam non habuerit habebit successores fratres suos

quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius

sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel

cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

cui respondit Moses

provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore

dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine

et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel

pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo

fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi

et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.26 NT Num.27 (English) >>NT Num.28

Powered by PhiloLogic